monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > csg48.203 > sluMscr.Dresd.App.1092.245 > Psalmi, 75 > Ieremias, 49 > 28 > bnfGrec107.255 > cb125.133r > sectio 21 > Psalmi, 77 > bculMs.403.80r > Psalmi, 72 > N > sluMscr.Dresd.App.1092.248 > 8
Isidorus, Differentiae, 2, VII De variorum nominum distinctione, quae Filio Dei attribuuntur. <<<     >>> IX

VIII SHOW APPARATUS

23 Inter nativitatem Christi et nostram hoc interest, quod omnis homo ex delicti lege invenitur esse conceptus, ille autem non ex concupiscentia carnis, vel ex virilu coitu, sed de Spiritu sancto natus est. Naturam quippe traxit originis, non culpam praevaricationis. Corpus ex Virgine sumpsit, virginitatem maternae carnis non abstulit. Item, nos ex una generatione subsistimus; ille autem ex duabus, divinitatis et humanitatis.
24 Ex prima nativitatem sumpsit, ex altera creationem. Natus enim divina generatione, factus humana. Primum fuit sine tempore, secundum in plenitudine temporis. Nos ex duabus subsistimus substantiis, corporis, videlicet, atque animae; ille vero ex tribus: verbi, corporis, et animae. Inde est quod perfectus praedicatur Deus et homo, habens in se geminam substantiam, et divinitatis suae, et humanitatis nostrae.